Evangelium Secundum Marcum*

Caput 2: Versus 26

Sub Abiathar,etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente.Panes propositionis.BEDA.Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in caeteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo.Et dedit eis.Hoc secutus.Misericordiam volo, et non sacrificiumOse. 6.: melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus.
(* Traductions européennes)